라틴어 문장 검색

quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:6)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
Haec inter ipse dominus a cena redit Et quia corruptos viderat nuper boves, Accedit ad praesepe:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.15)
Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:2)
ibi paulum retentus in Larium lacum decidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 5:1)
Nam hoc quoque non dissimile quod ad mare tu, ego ad Larium lacum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 1:4)
state coronati plenum ad praesaepe iuvenci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권369)
mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, urbs habet, et vici numina trina colunt, quo feror?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권77)
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:4)
Tabuit ex illo dementer amoribus usa nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda, nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:2)
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:7)
vacuis querellae personant praesepibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium47)
o sancta praesepis tui, aeterne rex, cunabula, populisque per saeclum sacra mutis et ipsis credita!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias21)

SEARCH

MENU NAVIGATION