라틴어 문장 검색

sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona, quae verum docuere Deum, praesepia, pannos, matris adoratum gremium face sideris ardens:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3216)
cantharis infusa lympha fit Falernum nobile, nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria, ipse rex sapore tinctis obstupescit poeulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae11)
sed cum fideli spiritu concurrat ad praesepia pagana gens et quadrupes, sapiatque quod brutum fuit, negat patrum prosapia perosa praesentem Deum:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias23)
qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:12)
CorydonNerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS25)
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia servant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:2)
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:5)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
nunc ad praesepia debent plena coronato stare boues capite.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 16)
coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장5)
Item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur extra culinam in aperto contra orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장29)
itaque cum hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말15)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION