라틴어 문장 검색

Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
현세에서 부자로 사는 이들에게는 오만해지지 말라고 지시하십시오. 또 안전하지 못한 재물에 희망을 두지 말고, 우리에게 모든 것을 풍성히 주시어 그것을 누리게 해 주시는 하느님께 희망을 두라고 지시하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장17)
et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
그리고 많은 증인 앞에서 그대가 나에게서 들은 것을, 다른 이들도 가르칠 자격이 있는 성실한 사람들에게 전해 주십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장2)
Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
만일 여호수아가 그들을 안식처로 이끌었다면, 하느님께서 나중에 다른 날에 관하여 말씀하지 않으셨을 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장8)
qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
그분께서는 모욕을 당하시면서도 모욕으로 갚지 않으시고 고통을 당하시면서도 위협하지 않으시고, 의롭게 심판하시는 분께 당신 자신을 맡기셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장23)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
그러므로 하느님의 뜻에 따라 고난을 겪는 이들은 선을 행하면서 자기 영혼을 성실하신 창조주께 맡겨야 합니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 4장19)
perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.
그들이 모든 이들 가운데에서 제일로 용맹하기에 모든 갈루스 인들의 통치권을 획득하는 것은 쉬운 것이라고 (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장2)
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
이 웅변가 말고 다른 이의 목소리가 진실로 시간의 목격자요, 진리의 빛이자, 기억의 생명이요, 삶의 스승이고, 과거의 전령인 역사를 영원으로 인도하고 있는가? (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:1)
ille Quīntum in medium dūxit et ‘ecce, puerī,’ inquit, ‘novum discipulum vōbīs commendō.
그는 퀸투스를 중앙으로 끌고와서 말했다. '보아라 아이들아, 새로운 학생을 너희에게 소개한다.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī34)
Quīntum ad comitēs dūxit et ‘amīcī,’ inquit, ‘volō vōbīs commendāre Quīntum Horātium Flaccum.
그는 퀸투스를 친구들에게 데려가 말했다. '얘들아, 너희한테 퀸투스 호라티우스 플라쿠스를 소개시켜주고 싶어. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat9)
Quod tacitum esse vis, nemini dixeris, quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non praestas.
네가 너 자신에게 허락하지 않는 한 네가 침묵하고 싶어하는 것을 누구에게도 말하지 않듯이, 너도 다른 이들에게 말하라고 요구할 수 없다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 575)
Moysi enim dicit: " Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ".
하느님께서는 모세에게 말씀하셨습니다. “나는 내가 자비를 베풀려는 이에게 자비를 베풀고 동정을 베풀려는 이에게 동정을 베푼다.” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장15)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.
인정을 받는 사람은 스스로 자신을 내세우는 자가 아니라 주님께서 내세워 주시는 사람입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 10장18)
Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:3)
Nato itaque parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:1)
Ego autem singulis diebus, antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem quam sensum nostrum commendabant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION