라틴어 문장 검색

Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et praedam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:10)
Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:4)
Ordo supercilii, iusto libramine ductus, Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorum Luxurians, sese geminos exemplat in arcus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:3)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)
Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
In hac urbe antiqua et robustissima, Solymanus, unus ex principibus Turcorum, vir nobilissimus, sed gentilis, dominio praeerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:6)
His omnibus, episcopi, abbates, monachi, canonici et presbyteri praeerant ad instruendos et corroborandos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:2)
Si vero voluntati ejus acquiescerent, urbem aperirent, [0441A] non solum in oculis Boemundi gratiam et vitam invenirent, sed et praemia multa accipientes, eidem civitati et aliis praeesse praesidiis mererentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:6)
- De mutua quorumdam principum altercatione, ubi et Tarsenses Tankradum sibi praeesse desiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 15:2)
Quod Armenii cives, viri Christianae professionis, videntes, consilio clam cum ipso principe Baldwino habito, Turcis expulsis, qui arci praeerant, in manus ejus tradiderunt, volentes magis sub Christiano duce servire quam sub gentili ditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:3)
sed et eum penitus civitati et regioni praeesse interdixit, nec parem sibi ad aliquos fore reditus vel tributa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:3)
Balduc miles, et unus de principibus Turcorum, avaritia byzantiorum jam corruptus, cum suis ad urbem accessit, sperans eidem urbi adhuc praeesse et dominari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:5)
si forte pietate moti in redemptionem illius, arcem, cui praeerant, redderent, et Christianos clanculum intromitterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:2)
Darsianus itaque rex et filius ejus Sensadonias haec praesentientes, habito eum suis primatibus consilio, universos cognatos capti juvenis fratresque illius, et universos familiares, ab illa turri, cui praeerant, jussit expelli, ne per eamdem turrira pro redemptione propinqui urbs Christianis intromissis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:5)
Hi in regno Corrozan ex regia admonitione, aut aliis in regnis quicunque dispersi praeerant, ad hanc expeditionem sunt convocati, ab initio obsidionis Antiochiae, et a die qua secunda legatio regis Darsiani per Solymanum facta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION