라틴어 문장 검색

sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)
quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:2)
Quippe nec Pado precipiti, nec Tiberi tuo criminosa potatur, verum Sarni fluenta torrentis adhuc rictus eius inficiunt, et Florentia, forte nescis?
(단테 알리기에리, Epistolae 56:2)
"mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:5)
"Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:17)
quibus omnibus victoriae praevaricatio significabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:2)
culpatusve paris criminosus, reus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6021)
Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 4:2)
Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:6)
conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:5)
nititur aequitate utilitate quasi scribenda lex sit, quaeque tum complecteretur in iudiciis corruptis, ea verbo uno praevaricationis compre- hendisse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 3:1)
At ego id ipsum, quod vir optumus, Diogenes, Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 134:3)
At ego id ipsum quod vir optimus, Diogenes, Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 134:3)
quo vento proicitur Appius minor, ut inpicet depecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS LXXXI.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION