라틴어 문장 검색

Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante, stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxumas balneas, et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit, secretoque mandatis quibusdam quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem cohercerem neque ullum animal essem et invinius essem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:2)
Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:2)
Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:2)
Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:9)
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 12:1)
HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 2:1)
Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:4)
Uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:3)
Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:4)
Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:5)
Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:8)
Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 1:1)
' caninum prandium' in hoc loco quem legisti quid significat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 13:2)
Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 15:4)
Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION