라틴어 문장 검색

14. Principales autem personae quae tum in regis auxilium advolarunt fuerunt ex nobilitate quidem comes Salopiae et dominus Strange, ex equitibus autem et nobilibus minoribus ad septuaginta homines cum cohortibus suis numerum sex mille armatorum implentibus praeter copias quae regi ante eorum adventum praesto fuerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:1)
At dominus Cordeius ad Hypras cum magnis copiis sedens iacturam et ignominiam pugnae ad Diximeum sarcire sperans, statem advolavit et Novum Portum obsidione cinxit, et post aliquorum dierum obsidionem oppugnationis fortunam tentare statuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:15)
Numnam in plateas Londini immitterent, ut vigiles scilicet eum prehenderent et coram aliquo ex iusticiariis pacis sisterent, unde omnia quae egerant per examinationem proderentur?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:14)
ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:3)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
Primum quod illa timiditatem arguant, id quod omnibus negotiis plumas vellit ne perniciter ad metam advolent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:12)
ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:17)
Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse;
(카이사르, 히스파니아 전기 20:4)
Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:7)
cum hac et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat, improviso ad vallum advolat, colloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit interficit.
(카이사르, 내란기, 1권 75:4)
Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:4)
Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum Thessaliam esse consuerat.
(카이사르, 내란기, 3권 36:7)
Sinistro cornu milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.
(카이사르, 내란기, 3권 69:5)
Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam navibus advolavit, quam Pomponius de eius adventu cognosceret, perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo completas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae.
(카이사르, 내란기, 3권 101:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION