라틴어 문장 검색

Et dum necessaria parabantur ad decernendum, Christiani ritus presbyter (ut ipsi appellant), missus a Fritigerno legatus, cum aliis humilibus venit ad principis castra, susceptusque leniter, eiusdem ductoris obtulit scripta, petentis propalam ut sibi suisque, quos extorres patriis laribus rapidi ferarum gentium exegere discursus, habitanda Thracia sola cum pecore omni concederetur et frugibus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 8:1)
mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 2:2)
Hanc autem adbreviationem superscripta, in quantum potui, exerpsi ego Andreas, licet indignus, presbyter de historiae Langubardorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 24)
Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:3)
Erant enim legati Michahel patricius quondam Frigiae et Theophilus presbyter, epistolam Herenae imperatricis ferentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:2)
qui, cum in Saxoniam venisset, aegritudine decubuit perceptoque baptismi sacramento defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:4)
Venit cum Baldrico presbyter quidam de Venetia nomine Georgius, qui se or*ganum facere posse adserebat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:2)
Imperator Helisachar presbyterum et abbatem et cum eo Hildibrandum atque Donatum comites ad motus Hispanicae marcae componendos misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:2)
Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:3)
Alius vir doctus nuper non sine causa veri similius putavit auctorem Coloniae Agrippinae vixisse, quo etiam corpus S. Victoris a praeposito, uno presbytero comite, perductum accipimus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:5)
pauperem presbyterum hac aestate pavi,
(ARCHIPOETA, IV118)
Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:4)
Iohannem quoque, aeque presbyterum et monachum, acerrimi ingenii virum, et in omnibus disciplinis literatoriae artis eruditissimum, et in multis aliis artibus artificiosum.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 78 81:2)
Primitus Iohannem, presbyterum monachum, scilicet Eald-saxonum genere, abbatem constituit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:1)
deinde ultramarinos presbyteros quosdam et diaconos.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION