라틴어 문장 검색

Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, Eumque diem celebrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:4)
Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, invenio fanum Saturno ex voto consecravisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:2)
quamvis Varro libro sexto, qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem, Titum vero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:3)
Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
Aedem vero Saturni aerarium Romani esse voluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum, aut quia sub illo nihil erat cuiusquam privatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:1)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:1)
Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ad diem sibi festum, id est mense hoc Decembri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:3)
Saturnum enim in quantum mythici fic­tionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam verisimilitudinem revocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:2)
Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum vocitaverunt, παρὰ τὴν σάθην, quae membrum virile declarat, veluti Sathunnum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:1)
Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 4:1)
quo solo die apud aedem Saturni convivio dissoluto Saturnalia clamitabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:2)
qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:3)
quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION