라틴어 문장 검색

idaeus et actor ex nominibus personarum et fidem et dignitatem rei addit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4981)
unde et actores causarum 'oratores' appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1003)
sicut nunc ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. te maximus actor subaudimus antea gerere consueverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9512)
turni nunc dextra gerit eius scilicet, qui est supra maximum quasi Actorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 971)
sic Iuvenalis "Actoris Aurunci spolium";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 122)
fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:5)
C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:2)
[Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis - nam Attico haec nota sunt - et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:2)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)
nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:2)
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:4)
Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:3)
Qui actor imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:3)
Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION