라틴어 문장 검색

scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 111)
cumque abhinc retro iuvenes eramus, in pila in tesseris, saltibus cursu, venatu natatu sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio, mihi quidem maior hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset quam delectaret imitari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:4)
neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae, quin potius ipse 2 iure abhinc uberi praeconio non carebis,3 qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es 4 de quo si quid demere velis, remanet totus totusque transfertur, unde iam parce trepidare deque moribus amici plusculum recto secus credere, namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:2)
benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia possit invenire quod diligat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 16:1)
venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:2)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
tribunus ei diem prodixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:2)
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 646:2)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)
ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:3)
orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 648:1)
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 659:2)
si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi causam diemque a collegis prodici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 666:2)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION