라틴어 문장 검색

Fuge proelia dire, Ac testare deos, nullum, qui perstet in armis, Iam tibi, Magne, mori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:34)
memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 14:5)
non enim in acie per timorem arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 700:1)
quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 400:1)
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 4:1)
Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat, ut, quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent.
(카이사르, 내란기, 3권 84:4)
nam et proelium pro muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis cessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장2)
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, pollutosque semel multo Bellona penates sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:4)
multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 191:2)
ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 343:1)
modo equestris proelii more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장5)
inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:1)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
Et Chonodomarius quidem nefarius turbinis totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios, et strenuus miles et utilis praeter ceteros ductor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 24:1)
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, velut si re vera pugnent, feriant vitentque moventes arma viri?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION