라틴어 문장 검색

silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
'una nuper cohors rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligavere Sequanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장4)
sed Caesar missis ad senatum litteris disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장4)
simul adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum conlatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장6)
ac ni proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장5)
nec multo post pabulantis nostros missasque ad subsidium turmas profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장6)
etiam in multis legionibus paucos qui proelia profligarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장5)
expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:4)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장2)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)
Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장1)
moderatione meliorum dirempti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION