라틴어 문장 검색

iuncta enim est uenae arteria, his nerui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:2)
At arteria incisa neque coit neque sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:4)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:1)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:2)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:2)
cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:2)
item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:3)
Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION