라틴어 문장 검색

ut veni coram, singultim pauca locutus—infans namque pudor prohibebat plura profari—non ego me claro natum patre, non ego circumme Satureiano vectari rura caballo,sed quod eram narro.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장26)
intonet horrendum iam cognitione peracta.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI248)
Hic tamen et supra quos diximus inferiores partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tam quam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:7)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:72)
Ut primum moestum tenuere silentia coetum, Lentulus excelsa sublimis sede profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:8)
atque haec ira dictante profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:61)
iustaque furens pietate profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:23)
Sic ille profatus Insiluit puppi, iuvenum comitante tumultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:30)
Sic ille profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:54)
'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 842)
et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut intonuit laevum, quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 545)
intonvit laevum sinistrum, prosperum, quia caeleste est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6931)
subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa fuerint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6936)

SEARCH

MENU NAVIGATION