라틴어 문장 검색

interdum positis velut ordine castris terrificum densa mucronem verberat unda et consanguineis hastilibus asperat armos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice13)
nam consanguineos eadem cum forma figuret, hic propior matri fit tamen, ille patri dissimiles annos sollertia temperat artis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam12)
"O numquam peritura cohors, o debita semper caelo progenies, nullis obnoxia fatis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia35)
o consanguineis felix auctoribus annus, incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:132)
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
haud aliter summo gemini cum patre Lacones, progenies Ledaea, sedent:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:113)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
te consanguineo recipit post fulmina fessum Iuno sinu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:44)
illic pretiosior aetas, aurea progenies habitat, semperque tenemus quod superi meruere semel.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:159)
talem progenies hominum si prisca tulisset, Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:48)
quid consanguineas acies, quid dividis olim concordes aquilas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:138)
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam progeniem nostros inmoto iure nepotes sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:108)
sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:6)
Itaque in " hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructusagrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Galliasque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:1)
Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION