라틴어 문장 검색

Haecce militum inaequalitas ad flumen Hudson clarissime est perspecta;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.46)
hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
in qua quod inchoatum est neque progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:4)
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:4)
itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:4)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:4)
quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
aliter enim teneri non potest, si qua ad virtutem est facta progressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:2)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Hanc inaequalitatem corrigunt Astronomi ut ex veriore Tempore mensurent motus caelestes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:3)
manifestum est quod ex attractionibus in corpus maximum, nulla prorsus orietur mutatio motus attractorum inter se, nisi vel ex attractionum acceleratricum inaequalitate, vel ex inclinatione linearum ad invicem, secundum quas attractiones fiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION