라틴어 문장 검색

Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:1)
fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 4:1)
functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:1)
mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:2)
suscepit et censuram ac per totum inperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictam nutantemque rem p. stabilire primo, deinde et ornare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 1:2)
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:2)
Washingtonius, coram exercitu, expositionem, a Congressu prius exaratam, belli suscipiendi causas rationemque exhibentem, recitari et promulgari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.39)
"dat veniam corvis, vexat censura columbas."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II39)
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X11)
Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 7:1)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lec­tionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:3)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Innocuos censura potest permittere lusus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION