라틴어 문장 검색

cuius primo classis petere altum visa est, quo facilius superaret promunturium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 414:2)
additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 11:2)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 284:2)
super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 306:1)
Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 351:1)
Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 369:1)
Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 495:2)
et portum habet, ubi commode hibernaturum se - et iam extremum autumni erat - credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 544:2)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:4)
dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 320:1)
Mercuri promunturium se cernere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 376:2)
et - iam enim hiems instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 493:1)
ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 314:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION