라틴어 문장 검색

Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 130:5)
Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 63:1)
Diligentius me tibi excusarem tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Coruinum et Passienum qui nunc primo loco stat minus bene audiri quam Cestium aut Latronem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 14:3)
Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 7:2)
is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:4)
"cernat et in proavo sibimet quod pronepos optet."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 49)
et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:1)
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 1:1)
non, si mihi hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 353:1)
- Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus omnes caritate cives, praecipue milites, et ante alios suum exercitum, complexus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION