라틴어 문장 검색

iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
cui Chalcidicum fas volvere carmen, cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum verbera succincti formidavere Luperci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum61)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION