라틴어 문장 검색

nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
(아풀레이우스, 변명 54:15)
et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo.
(아풀레이우스, 변명 92:11)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:3)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
"Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:4)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)
cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:3)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:167)
"Quo metu statim completo caelesti theatro, pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:168)

SEARCH

MENU NAVIGATION