라틴어 문장 검색

Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 14:1)
Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 14:4)
Proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato, legationes undique solito ocius concurrebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 10:1)
e quibus pauca conveniet explicari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 28:2)
Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:2)
quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:3)
Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)
Cum igitur ad concertationem fuerit ventum, lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:1)
Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 13:3)
Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:3)
Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:1)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano caesis, extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset (ut cogitabat), superiorem vero fore profectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION