라틴어 문장 검색

Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:14)
Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:7)
Hanc Graeci etiam basilicam vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:4)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
unde apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6984)
Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 14:1)
adhuc basilica non erat facta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:40)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:4)
Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:2)
Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxima comperendinatione respondere debebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 1:1)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION