라틴어 문장 검색

Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장1)
simul obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens terrebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장2)
inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장5)
in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
tantus inde ardor certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장7)
solidati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장6)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장4)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis per Alpis rueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장3)
multi semianimes super turris et propugnacula moenium expiravere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장8)
pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장8)
ipsae porticus, quis templum ambibatur, egregium propugnaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장2)
nam illorum urbem [ut] propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse naufragium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 5:1)
in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo Eumene vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis regnum servare, praestare voluerunt et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION