라틴어 문장 검색

Oppidulum, quod de domibus copiae colonicae propugnabant, quodque eis, inter pugnandum, perfugio erat, incensum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.43)
alter rixatur de lana saepe caprina, propugnat nugis armatus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 186)
Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:1)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi virtus deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:1)
Tunc caput orantis nequicquam et multa parantis Dicere deturbat terrae, truncumque reliquit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 2:1)
deturbat terrae hoc est in terram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5551)
Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:3)
sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 7 1:3)
nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 3:5)
itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 2:5)
si caementum bonum non haberem, deturbem aedificium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:2)
de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:4)
atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION