라틴어 문장 검색

namque Vinia Manilo, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos hamadryades deae ludicrum sibi rosido nutriunt umore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 612)
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor tortaque remigio spumis incanduit unda, emersere freti candenti e gurgite vultus aequoreae monstrum Nereides admirantes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 644)
Solo vomere terra proscinditur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:22)
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:5)
inde minutatim processit ferreus ensis versaque in obprobrium species est falcis ahenae, et ferro coepere solum proscindere terrae exaequataque sunt creperi certamina belli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:7)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi, Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIII4)
cornea virgulta et myrtus bene legit hastis apta virgulta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 226)
horrida myrtus 'horrida' ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 232)
haec Myrtus ex fama de plebe antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 235)
ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2315)

SEARCH

MENU NAVIGATION