라틴어 문장 검색

Audite me quem Alamanni audierunt et Franci, imitari putans Marci principis veteris dictum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 4:3)
Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimium deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 17:1)
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem, superatas proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 10:1)
Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 16:2)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et proscripti Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est et Meteri cuiusdam epistula, id continens Domino patrono Romano Meterius, et in fine post multa nihil ad rem pertinentia:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:1)
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia, obsessaque ab eisdem Marcomannisque Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio, quem ante docuimus, Marco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 1:1)
Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:3)
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 13:1)
eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:2)
Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:3)
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita Ossa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:3)
Tum ibi addit, se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 18:1)
Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION