라틴어 문장 검색

"crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri."
(아풀레이우스, 변신, 5권96)
"Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:5)
Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
Laqueis fraudium pessimarum uxor inducta medici facile consensit, et quo se gratiorem locupleti feminae faceret, properiter domo petitam totam prorsus veneni pyxidem mulieri tradidit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:5)
Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 14:1)
Tum ibi addit, se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 18:1)
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant - is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 2:1)
Item locupletem dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est qui multas possessiones teneret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 3:1)
post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:8)
dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 9:2)
Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 9:1)
Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:3)
Plurimi ex iis qui temporibus Richardi in regis Henrici partes maxime inclinarant pro equitibus et burgensibus parlamenti electi et delegati fuerunt, sive hoc rex secreto procuraverit, sive ex mero populi affectu processerit, quorum plerique temporibus Richardi damnati fuerant et proscripti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:22)
Pronunciarunt enim ut equites et burgenses illi damnati et proscripti a conventu parlamentario abstinerent donec perlata esset lex de convictionibus eorum revocandis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:28)
Hac autem ratione summas pecuniarum ingentes corrogavit, ita ut civitas Londini (etiam illa aetate) novies mille libras et amplius contribuerint, praecipue a locupletioribus collatas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION