라틴어 문장 검색

Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:10)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:5)
quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:36)
Iam de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:19)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum Insinuans, mortale nichil genitumque puelle Demonstrat facies, tantum celeste quod offert Forma puellaris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:3)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
fortunae prosperantis serenitatem adversitatis vertat in nubila?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:26)
Qua de causa, ob Domini gratiam, et vestram liberationem et sanctorum emundationem, Domino comite, vita sospite rediens imprimis dominum apostolicum requiram, deinde omnes primates Christianorum reges, duces, comites, et principatum regni tenentes, servitutis vestrae miseriam, et angustiarum tolerantiam cunctis insinuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:8)
et si propositum vestrum capiendi Jerusalem, prosperante fortuna, adimpleveritis, vobis cum omnibus rebus nostris servituri sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:7)
Baldewinus, jam tertia luce captivitatis Boemundi transacta, assumptis centum et quadraginta loricatis equitibus, descendit in campos Malatinae civitatis ad excutiendum Boemundum, confratrem in Christo si, prosperante Deo, aliquo nisu in loco opportuno cum Turcis committere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:2)
Baldewinus benigne legationi et verbis eorum aurem adhibuit, promittens se post non multum temporis, rebus suis ordinatis, Jerusalem velle descendere et, Deo prosperante, regnum consilio eorum suscipere atque disponere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:9)
Vivat rex in Christo, et prosperetur regnum ipsius de die in diem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:3)
Reliqui vero Sarracenorum aestimantes regis praesentiam, et ideo cives audacius nunc resistere, Domino Jesu suos prosperante, fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION