라틴어 문장 검색

Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et protrahenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 5:1)
Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis, humor effundi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:4)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:1)
Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo compelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 3:4)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:4)
Ipse, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 15:1)
At si plures calculi sunt, singuli protrahi debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:2)
At si pes alter juxta repertus est, alter retro cum corpore est, quidquid protractum est, paulatim abscindendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 8:4)
Quoties autem infans protractus est, tradendus ministro est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:2)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:2)
Nam minime adlevanda plaga est, minimeque applicandum ferramentum ipsi matri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:3)
Idque iugum intra quartum pedem convenit adlevari, dum se vinea corroboret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 2:2)
Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:5)
Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION