라틴어 문장 검색

sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
Que numerum numero concordia nectit et unde Prouenit, ut uicibus mediis extrema ligentur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:27)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
Hac frequentia escarum fruentes et gaudentes, conspirant et affirmant se non recessuros, quousque urbs superata et capta imperatoris potestati restituatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:4)
Laodiceam denique apprehensam dum secure obtineret, suique commilitones et conspirati otio vacarent, ac bonis terrae et civitatis fruerentur, a Turcopolis et militibus regis Graecorum ex industria caesi sunt et exsuperati, arx civitatis recuperata, ipse Winemarus captus et in custodia carceris constitutus est, duce Godefrido caeterisque principibus haec Antiochiae adhuc ignorantibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:11)
Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:9)
[0585C] Quarta vero die ab Antiochia procedens in omni jucunditate, Laodiceam pacifice cum omni apparatu suo descendit, ubi biduo requie fruens, retardati et subsequentis populi praestolabatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:1)
Quatuor deinde diebus transactis, rex Jerusalem rediit ut disponeret regnum, et sic aliqua quiete frueretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:1)
Et alius philosophus dixit,"Quisquis inique gentis consortio fruitur, proculdubio mortis in mentepenus lucratur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:8)
Et Cassiodorusdixit, "Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, undecredebantur auxilia provenire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:7)
Iustum iuditium est, ut que de malo proveniuntad malum proveniant, nec accedit ad bonum quod non procedit ex bono.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION