라틴어 문장 검색

Sicut laus operis in artificem retorquet laudem, ita et rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:47)
Credo intelligebat qualiacunque opera naturae, quae administrante divina providentia generentur, multo quam hominum meliora, et ideo divinis honoribus digniora quam ea quae in templis colebantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:6)
Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:11)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)
Omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodam modo perenniter vivebant, cum apud divinam providentiam omnia ab aeterno per ejus bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere vellet, quantum oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:6)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)
Corpora summi spiritus dici possunt etiam angeli, ab eo ut dictum est spiritualiter vivificati, vel etiam corpora dicit, secundum quod omnem creaturam corpoream dicimus, hoc est circumscriptam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:5)
In omnibus Spiritus sanctus, quia nil absque eo est. Tale quid de creaturis et de Deo etiam Zeno cum Stoicis suspicatur, quem sequitur Virgilius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:23)
I, 3, 4), hoc est in ipsa antequam fierent providentia divinae Sapientiae commodissime erant ordinata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:3)
Invisibilia, inquit, ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:14)
Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)
Qui putat ejus potentiae Deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum ita Deus non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis, nulla enim res est omnino quae se ipsam gignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:4)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:10)
Quod omnis haec locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet, sine qua nulla dicitur constare perfectio orationis, ex ea scilicet quae verbum appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION