라틴어 문장 검색

Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:21)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:5)
qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:7)
Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:4)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:40)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
Hospitatis itaque peregrinis legionibus, ex providentia Petri et majorum consilio fit legatio ad ducem Nichitam, principem Bulgarorum, qui in eadem civitate praesens habebatur, quatenus licentiam emendi cibos acciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:1)
Sed dum parum eis succederet propter providentiam et custodiam Turcorum, Rohas reversi sunt, Dominum coeli exorantes, ut ducis Godefridi, Roberti, Reymundi, Boemundi, et omnium Christianorum misereatur, et de manu inimicorum, in tanta fortitudine supervenientium, defendat et sua gratia tueatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:5)
«Fratres universi, qui laboratis fame et [0501C] pestilentia, qui Turcorum et gentilium turbis vallati mortem temporalem speratis incurrere, non hunc gratis sufferre vos credatis laborem, sed audite et pensate praemium quod Dominus Jesus omnibus his redditurus est qui ejus amore et gratia hac in via morituri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:2)
Unde in utribus intra machinam acetum, ex providentia impositum super injectum et effusum est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:7)
moenia etiam possidentes ex Dei providentia et voluntate, hunc urbis rectorem ac populi praeceptorem gloriosissime praefecerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION