라틴어 문장 검색

Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:2)
hocque proviso, nullo provincialium damno, miles visceribus hostium pascebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:3)
Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:1)
Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 10:1)
Haec lacrimosa, quae incitante Petronio, sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, impendentiumque spes atrocior provincialium, et militum paria gementium, sensibus imis haerebant, et votis, licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 9:1)
Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 9:1)
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:1)
Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 6:2)
Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 10:1)
aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 8:2)
Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:1)
Inter residua autem multa et clara, id amorem eius auxerat in immensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 10:1)
Hisque direptis, et interfectis qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus per quas transibat dux consultissimus apposuit fidei compertae praefectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 35:2)
Ad provincialium residuorum exemplum, etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere compulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere (non sponte propria) pergere ad id munus implendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 8:1)
In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION