라틴어 문장 검색

Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)
Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:1)
A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:2)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:4)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:1)
Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:11)
Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:33)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
quod super pubem est, intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:2)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)
Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:3)
Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:4)
Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION