라틴어 문장 검색

"magno hospitium miserabile, magno servorum ventres, et frugi cenula magno, fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III72)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI52)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)
"nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto per glaciem perone tegi, qui summovet Euros pellibus inversis:"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV66)
De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 6:3)
Paulum puduit, Varro non desperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 17:5)
Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos - deos inquam, nec fateri pudebit - restitisse?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 44:1)
Post Carthaginem vinci neminem puduit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 1:1)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
a quo pulsi fugatique - pudet dicere - hostes in extrema Italiae refugerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 12:2)
tum fissa ferarum ungula quo tulerit gressum promissa canum vis ducit, et humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis servator, candidus anser.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:5)
Non infelicis patriae veterumque deorum Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:4)
Sed me pudet quod tantus vir, Graecarum etiam doctissimus litterarum, ignoravit Euripidis nobilissimam fabulam Alcestim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 3:1)
rapuitque cruentus Victor ab ignota vultus cervice recisos, Dum vacua pudet ire manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION