라틴어 문장 검색

credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
ille novo madidantes nectare pennas concutit et glaebas fecundo rore maritat, quaque volat vernus sequitur rubor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:43)
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:1)
Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 1:1)
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 6:1)
At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:1)
Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:4)
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:1)
Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:4)
quae tamen ternae singulis maritantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:3)
Nam fere si sic maritatae plures educant fetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:7)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
hanc ut amore incensus adulterio pellexit, et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni et necem mariti impulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장6)
neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장4)
Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION