라틴어 문장 검색

Deseruere cavo tentoria fixa Lemano, Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem, Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:1)
At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:20)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Inter Caesareas acies diversaque signa Pugnaces dubium Parthi tenuere favorem, Contenti fecisse duos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:47)
Dum nimium pugnax unius turba carinae Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit, Qua caret hoste, ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:12)
Detegit orta dies stantes in rupibus Istros, Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:70)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:58)
tibi, numine pugnax Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:4)
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:11)
Mors tamen eminuit clarorum in strage virorum Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnes Ducebant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:23)
Nec tenuit gratum nocturno lumine montem, Infimaque Aegypti pugnaci litora velo Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili In vada decurrit Pelusia septimus amnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:3)
Laetatur honore Rex puer insueto, quod iam sibi tanta licere Permittant famuli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:2)
item fetam gravidam illo loco ostendit, non insueta graves temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5110)
marte gravis gravida, ut non insueta gravis temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2741)

SEARCH

MENU NAVIGATION