라틴어 문장 검색

si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:2)
producit testes, qui illum viderant ab illo flagris, ferulis, colaphis vapulantem.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:6)
Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ;
(세네카, 행복론, Liber II 158:2)
Sic in- venies servum qui flagellis quam colaphis caedi malit et qui mortem ac verbera tolerabiliora credat quam contumeliosa verba.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:5)
" At sapiens colapho percussus quid faciet ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 74:1)
Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:1)
Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:6)
Tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:7)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
ibi rixam natam esse, fratremque suum maiorem natu, necdum ex morbo satis validum, pugno ictum ab Caesone cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 149:1)
agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1123)
Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1140)
Haud malum huic est pondus pugno.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1146)
Perii, pugnos ponderat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1148)

SEARCH

MENU NAVIGATION