라틴어 문장 검색

sponte sua quae se t. i. l. a. ad illud, quod omiserat, redit et exsequitur qualitatem trium generum, quae supra memora- verat, arborum scilicet sponte natarum, procreatarum ex semine et earum, quae de radicibus pullulant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 471)
Ultimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:6)
reticuloque pilae leves fundantur aperto, nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:2)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:4)
Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:4)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
si cui vinum debeas et hoc ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices ?
(세네카, 행복론, Liber VII 96:3)
quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:4)
ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.11)
pullulanti etiam barbae crebras novaculae apponunt insidias, ut nec eadem paululum audeat pullulare:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION