라틴어 문장 검색

praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장66)
praecordia indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장86)
At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장93)
deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장90)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur, sed cum siti vigiliaque sentitur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장185)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장204)
Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장260)
doloresque is locus et punctiones habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장53)
Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장150)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장77)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장12)
quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장142)
et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장161)
id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION