라틴어 문장 검색

vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:7)
ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:19)
Lunata fronte recedunt Ordine contentae gemino crevisse Liburnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:10)
Lunata nusquam pellis et nusquam toga Olidaeque vestes murice;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX10)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo, Talia lunata splenia fronte sedent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII11)
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII5)
Accipe lunata scriptum testudine sigma.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXVII Stibadia1)
lunatis autem participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4906)
est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2442)
dicuntur enim pupillae mortis tempore albescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4183)
Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 1:4)
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION