라틴어 문장 검색

postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 6:1)
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:1)
ac subinde Alexandrina nauis Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta aut uectore ullo, ut nemini dubium esset iustum piumque et fauentibus diis bellum suscipi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:2)
Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 3:1)
Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere poterant, distarent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 17:3)
hoc puppium intervallum antemnis asseribusque validis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:1)
Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 11:2)
Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:2)
Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus, qui antecedentes turbaverant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 17:1)
moliri hunc puppem iubet et demittere ferro robora, Peliacas et iam comes exit in umbras.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 100:1)
constitit ut longo moles non pervia ponto puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 137:1)
tunc adero, primas linquet cum puppis harenas.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION