라틴어 문장 검색

Cognosco namque benignitatem et largitatemprædicti domini mei;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:4)
Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et dominiMelibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:12)
verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:4)
sed hic non debet tractari de judicio divinonec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:3)
" Hincest quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuamvolo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuamfacere voluntatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 318:3)
misericordia et benignitas, humanitas, scientia, et alii multi, de quibus non oportet ad presens disceptare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:12)
Quid igitur mali est animae, quae puritatem suam custodierit et virtutum disciplinam servaverit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:14)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:7)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION