라틴어 문장 검색

si humor albidus, sanari non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:4)
Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:6)
nardi p. )-(. - . omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:6)
quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:2)
aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 7:2)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:1)
scrotum albidius est si ducitur,aut nihil, aut parvulum intenditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:6)
quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:2)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
Color caerulo albidior, viridior et pressior;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:4)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit, ora tunc flore venustior omni sanguis cute tinguet amoena.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti23)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION