라틴어 문장 검색

puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 9:1)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XI1)
Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quaerere, inquit, quid sentiam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 12:1)
Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:2)
et quid Olympias festive ei rescripserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 1:2)
IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 2:1)
Nunc autem, sub hac eadem significatione quae vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 11:1)
Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 5:1)
Tum Peripateticus perquam hercle festive:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:1)
SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 2:1)
Ipse interim ad expeditionem suam regalem in Galliam accingebatur, nuncium hunc de inopia et pusillis viribus Maximiliani ad tempus supprimens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:5)
Illi immaniter frendebant rem esse prorsus non tolerabilem, ut propter pusillos motus Scotiae cito dissipatos ipsi ad pulverem usque exactionibus permolerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:5)
2. Rex sub primum eorum ad Caletum adventum ad eos misit, rogans ut ibi paulisper manerent donec fumus pusillus qui in regno suo excitatus est dissiparetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 2:1)
Itaque pusillae istae arenulae et granula auri et argenti (ut videtur) haud parum fecerunt ad mirabilem illam struem thesauri constituendam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION