라틴어 문장 검색

quod pusillus vermiculus, qualis in cute invenitur, habeat in se spiritum simul et figuram dissimilarem partium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:9)
ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in vermiculos, ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obervantias pusillas et superfluas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:28)
Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:12)
Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:4)
Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum in pusillo scilicet corporis humani modulo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:2)
Qui poterit magna comprehendere qui se tam pusillis rebus submittit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:14)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장25)
Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장154)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)
Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장166)
Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장167)
ventriculus, ut in furunculo, non invenitur, verum omnis corrupta caro in pus vertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장170)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장298)
Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장301)

SEARCH

MENU NAVIGATION