라틴어 문장 검색

ideo per minutissimum foramen contemplans oculus videt caeli profunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:6)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:29)
Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI1)
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator, Mausoli saxis pyramidumque legis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII1)
erebum inferorum profunditatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5106)
quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1276)
unde natum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes collocarentur columnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8493)
at mihi vel cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:2)
conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:5)
Sit autem superficies illa non pure Mathematica, sed Physica, profunditatem habens quam minimam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 107:3)
Nominetur ista profunditas O, & erit haec superficies (per demonstrata Archimedis) ut PF × DF × O. Ponamus praeterea vires attractivas particularum Sphaerae esse reciproce ut distantiarum dignitas illa cujus Index est n;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 107:4)
Ipsis oculis viderunt Iesum resuscitatum et crediderunt, hoc est cernere potuerunt profunditatem eorum quae videbant ut profiterentur Dei Filium, qui ad dexteram sedet Patris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:10)
dicentem Agitantibus amnis terga vehunt vadis, nec substrata profunditas saxoque et laqueo et viro audet sponte dehiscere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.12)
Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION