라틴어 문장 검색

Et quotcunque tetragoni fuerint minus, totiens illam pyramidem curtam esse proponimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:14)
Hoc autem non solis a tetragono pyramidis sed in omnibus ab omni multiangulo progredientibus speculari licet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:15)
Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
Hic enim aequa semper proportio custoditur, numeri quantitas multitudoque neglegitur, contrarie quam in arithmetica medietate, ut sunt j ij iiij viij xvj xxxij lxiiij vel in tripla proportione j iij viiij xxvij lxxxj vel si quadrupla vel si quincupla vel si in quamlibet multiplicitatem numerorum sit constituta distensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 1:2)
Vel si in quattuor terminis, ut sunt ij iiij viij xvj, quemadmodum est primus ad tertium, id est ij ad viij, sic erit secundus ad quartum, id est iiij ad xvj. Utraque enim proportio quadrupla est. Et conversim quemadmodum quartus est ad secundum, ita tertius notatur ad primum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 4:1)
Termini quadrupli
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 21:1)
Nam in duplici proportione medius terminus ad minoris suique differentiam quadruplus invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 9:2)
In triplicibus quoque extremitatibus maior differentia ad minorem differentiam quadrupla est et bis diapason symphoniam emittit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 10:1)
minor vero differentia, id est ternarii et binarii, unus iiij autem uno quadrupla maior est relatione, quae comparatio bis diapason consonantiam tenet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 10:3)
Illa vero maior consonantia, quae est bis diapason, quae ex quadruplo fit, in medii termini, id est octonarii, et eius differentiae comparatione perspicitur, quae inter octonarium senariumque repperitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:7)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:29)
Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI1)
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator, Mausoli saxis pyramidumque legis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION